monumenta.ch > Plinius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 36
{IX} iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus appellatus est, scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos vocabant, nunc equites vocant ideo, quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque pudet eo nomine appellari. et causam, quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum tamen trossulos vocari.